- COTTANA
- COTTANAficum genus: Plin. l. 15. c. 19. Ex hoc genere sunt, ut diximus, Cotrana et Caricae, quaeque conscendenti navim adversus Parthos omen fecêre M. Crasso, venales praedicantis voce, Cauneae. Et Martialis, l. 13. Epigr. 28. cui titul. Coctana.Haec tibi quae tortâ venerunt condita metâ,Si maiora forent coctana, ficus erant.Nempe ficus erant parvae, quae e Syria afferebantur. Idem, l. 4. Epigr. 89. v. 5.Antipolitani nec quae de sanguine thynniTesta rubet, nec quae coctana parva gerit.Et, l. 7. Epigr. 52. v. 7.Parvaque cum canis venerunt coctana prunis, etc.Veniebant autem in massam composita, unde tortae metae, h. e. e tortis iuncis textae sportae, vel testae turbinatae in merae formam, mentio supra. Statius globum vocat, l. 4. Sylv. 9. in Saturnal. v. 28.Nusquam turbine conditus ruentiPrunorum globus atque cottanorum.Graeci παλάθην dixêre, item μάζαν, unde Latini fecêre suum massa. Hinc παλάθη Συριακὴ, cottanorum massa, quae ex Syria in alias regiones ferebantur etc. Vide hanc in rem Salmas. ad Solin. passim, et supra in voce Coctana.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.